Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[28. Februar 1692] Die 28. Februarii. Josephus Rueff chirurgus et Paulus Fleischhacker balneator, ambo cives Badenae protestantur contra Georgium Reiling balneatorem juvenem, qui ausu temerario novam tonstrinam absque praevio examine aut balneo actuali conatus erigere hinc inde susque deque practicat cum noxa plurium juxta attestationes medici provincialis ibidem, cum tamen vi sui matrimonii initi cum vidua Badensi actoribus dictis decretum ut A. 22. Novembris 1691 extradiderit, praefatum Reilin solum ad jus incolatus non autem ad desideratam tonstrinam admissum esse. Citatus reus comparuit et serio inhibitionem totalem feci tum ratione publicae tonstrinae cum immediata depositione pelvium tum omnis praxeos et praesertim ratione propriae chirurgiae (cujus litteras disciplinae nequiit exhibere) cum comminatibus atque praecautione gravis poenae. Data a me informatione dom. a Schmidlin a regimine deputato commissario electionis in renovatione judicis et magistratus ibidem, tandem a tonstrina destitit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.227, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.227/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success