Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[27. März 1692] II. congregatie 27. Martii. D. Johannes Stephanus Zannutti erogat sessionem et impetravit.
Johannes Christophorus Henisch Silesius Freistadiensis phil. et med. dr. in collegio majori Patavino promotus, supplicat pro assignatione aphor. et sorte elegit aphor. 17 sect. II.
Tres medici castrenses e gremio nostro D. Carolus Guilielmus, Sattler, Johannes Georgius Wagenhofer et Johannes Nicolaus Eichhorn ex castris Hungariae reduces rei publicae causa absentes quidem, volentes tamen ex regula juris pro praesentibus haberi supplicarunt non tantum pro juribus praesentibus sed etiam priorum duorum repetentium restantibus sibi elargiendis. Responsum: Omnibus jura denegantur, nisi stabiles se Viennae demonstraverint. (vide fol. 3b et fol. 18b.)
Sic ergo facultas denuo confirmavit conclusum et statutum: Omnibus dom. externis facultistis medicis castrensibus, provincialibus, denique singulis diu longeque vel extra Austriam absentibus (exceptis tantum majestatis personae et aulae medicis, cum imperatore adhuc in Austria supra Onasum degentibus) jura repetentium non esse danda, nisi sint actualiter stabiles Viennae, nam hisce incumbit, onera universitatis ac facultatis supportare. Sed mirum horum medicorum castrensium nullus responsum repetiit.
Stipendium Bittnerianum Johannes Wolfgangus Preiser phil. bacc., med. stud. ad mei superintendentis informanonem impetravit.
Ex fundatione D. Johannis Guilielmi Rechperger 1621 instituta duo officia defunctorum cum vigiliis et sacris missae officiis in templo S. Stephani peracta fuere. [fol. 99v]
Tres baccalaureandi Franciscus Antonins Slaby Austriacus Neostadiensis, Johannes Henricus von Achen Clivio-Renensis et Andreas Bernardus Panenka Moravus Brunensis examen expetiere quod et obtinuere 17. Aprilis.
Oblatis ergo juribus (a quovis 9 flor.) postulatione facunda a primo musarum alumno togato gesta, rigoroso examine dein transacto, in consessu laureato amplissimo totius facultatis studiosorum ac spectatorum praesentia aperto ostio in aedibus meis (in vicem lectorii olim medici) tres candidati approbati, praemissa hactenus a plurimis annis obliterata nunc renovata praelectione juramenti baccalaureandorum a me authoritate pontificia et caesarea in baccalaureos promoti, creati et formati, ubi praeter curiosa lauri encomia ex nominis baccalaureus genuino anagrammate e baccalaurus id est a semine creata laurus triumphalis gloriose germinans juxta Plinium ob tardam sui e bacca adolescentiam mysteriose cum studii nostri medici Viennensis tardidate etiamnum ac mora excorticata ad similitudinem pariter hujus seminis annui tertio anno tum ad ultimam mutationem consumandi accedentis notante Theophrasto Eresio lib. de causis plantarum c. 9, ita triennali consummato theorico cursu Vindobonensi laurus delphica perfecta et exculta repraesentata; nec non constitutiones, dignitates, privilegia, immunitates et praerogativae a sacratissimis majoribus baccalaureatus gradu Viennensi olim et nunc concessis ex statutis ac trinis facultatis albis enucleata fuere, tandem expansa secundi baccalaurei formati frugifera gratiarum actione cura lautis insuper saccharatis atque vinis exoticis quoque appositis dom. doctores collegiales nec non scholares demum iatricos exhilerantibus laeta promotione coronis imposita persistentibus residuis juribus facultatis 3 flor. 15 cruc.
Ut in aula universitatis nunc auditorio academico propter nimiam theologorum copiam praesertim in actibus pulibicis et solennibus promotionibus facultas nostra certum ac honorificum locum de jure sibi competentem semper obtineat, proprium novum facultatis tapetem curavi confici, cujus apparatum pedello commisi, undo in baccalaureatus philosophici gradu via facti e regione facultatis philosophicae ad medium columnae (ob reverentiam procerum universitatis) sessionem possidere coepi ac tantum nactus offectum ut in subsequenti promotione magistrandorum tres theologi subsellia inferiora capessere coacti fuerint. Inservit praetorea hic tapes pro communi usu imprimis disputationum nostrarum, custodiam vero tenet pedellus universitatis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.230, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.230/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success