Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[8. Oktober 1692] 8. Octobris D. Georgius Loga medicus provincialis in Stockerau mundo valedixit, cujus piis manibus lux perpetua luceat.
Annuae visitationes duodecim pharmacopoearum rite continuatae sunt.
Contigit tamen, quod ad nigrum ursum duo collegae invitati emanserint ideoque gratuitum munus pharmacopaei scilicet 6 flor. superfuerint. Consultationem ergo desuper ibidem institui an ill1 floreni reddendi vel relinquendi cum constet ex actis hujus nostri prothocolli fol. 73, tales pro juribus ad facultatem (in visitatione ad auream coronam duobus dom. collegis absentibus) fuisse delegatos et non obstante mea publica protestatione pro tunc huic tamen albo inscripto, quod videtur sane magnum inconveniens. Conclusum autem, ut reddatur oblata pecunia ne aliquando hujus imposterum a pharmacopoeis totalem privationem experiamur, siquidem jam nostris temporibus antehac consueta collatio pharmacopoeorum in dubium vocari coepit anno 1667 (a. f. fol. 336v).
Similiter sex materialistarum Viennensium officinae anno 1667 inceptae perlustratae sunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.243, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.243/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success