Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[11. März 1679] Die 11. Martii decretum a regimine missum fuit, ut eidem doctorem pro contumacia praesentaremus, et admissus fuit D. Ungar peste demum extinctus, cui salarium 500 flor. cum [fol. 10v] habitatione promissum fuit.
Eadem die respondi ad aliud decretum, ut judicium nostrum daremus de libello aliquo germanico de peste a D. Guilielmo Mannagetta, quod nempe libellus iste typo dignus esset. Cum vix modia pars rerum ad facultatem medicam spectantium cistulam nostram ingredi posset, unam novam majorem ferramentis corroboratam fieri curavi, quae constitit 9 fl. 38 cruc. Item 22 cruc.
D. Alpruni citatus fuit et promisit, se velle repetere ad facultatem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.25, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.25/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success