Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[24. Jänner 1693] Congregatio privata 24. Januarii 1693. Examinatus est Joannes Scheierl balneator qui quidem hic Viennae nullam habuit tonstrinam sed susceptus a civibus Claustroneuburgensibus, qui ipsi locum pro fabricando sibi balneo assignarunt. Balneatores autem Viennenses ipsum praesentare recusarunt et in examen nullatenus consentire voluerunt. Admoniti a me, nihil fore contra ipsorum privilegia, tamen refractarii nec praesentarunt nec in gremium suscipere persuasi sunt.
Fuit autem conclusum, ut nullus ab ipsis praesentatus deinecps examinetur, nisi dent prius facultati [fol. 110v] satisfactionem. Observatum autem fuit conclusum et cum balneatores unum pro examine praesentarent, non fuit admissus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.255, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.255/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success