Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[5. März 1693] IV. congregatio 5. Martii. Supplicavit pro sessione D. Carolus Wolffgangus Lebzelter et fuit admissus.
Post hoc Andreas Bernardus Panenkha aphor. et caput ex arte parva Galeni pridie sorte acceptum resolvit casumque habuit et decidit.
Propositum fuit decretum a regimine universitati transmissum, ut omnes superintendentes totius universitatis et fundationem scriptotenus constitutionem suae fundationis referant et ubi omnia capitalia elocata jaceant, quod cum contra statuta nostrae universitatis hoc esset, consistorium hanc commissionem debito respectu recusavit, maxime cum a privata commissione directorum hospitalium pauperum missum fuerit.
Supplicarunt dom. medici castrenses Carolus Wilhelmus Satler et Joannes Nicolaus Eichorn apud consistorium, quatenus facultati injungatur, ut illis absentibus etiam jura repetentium et examinandorum (offerrentur). Cum autem esset contra statutum 80 annorum, nihil factum est sed in antiquo mansit statuto.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.261, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.261/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success