Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[28. Juni 1693] V. congregatio 28. Junii. Primo duo med. stud. Daniel Fokhi et Petrus Franciscus Hartung supplicant pro licentia ad examen baccalaureatus [fol. 115v] et annuit facultas.
Dom. Gaidasch stud. med. supplicat pro stipendio Bittneriano. Pro informatione dom. superintendenti. Dom. Weinberger chirurgus pro elemosyna. Propter varias rationes nihil assignatum fuit ipsi.
Controversia orta est cum D. Weilandt et seniore D. Plöckner, qui contra statuta facultatis et proprium juramentum ingressus est et se intrudit in monasteria et loca, ubi senior habuit sollarium. Insalutato autem hospite ingressus, nescio, quas authoritates et inventiones fecit ut ipsum subdole corrumperet. Fuit citatus sed tunc non comparuit, tandem rigorosius citatus omnia negavit sed fuit correptus et inhibitio ipsi facta sub poena ematriculationis.
Eleonora Rosina Weissin supplicat pro stipendio Emericano et impetravit.
Tribus neodoctoribus sessio ooncessa fuit. [fol. 116r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.271, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.271/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success