useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.274
Signature: 1.7.274
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. November 1693
Sitzung vom 8. November 1693  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [8. November 1693] 8. Novembris examinatus fuit oculista et lithotomus Wilhelmus Dornerinskhi.

    Dom. Heidäscher sateles regius supplicat, ut pecunia, quam concessit dom. Geidasch med. stud. ex stipendio illi concesso solvantur a dom. superintendente, cum esset egens et in periculo, ne aliquid vel nihil adipiscatur. Annuit collegium. [fol. 117r]

    VII. congregatio. Med. stud. Antonio Josepho Mannagetta et Joanni Wolfgango Preiser concessa est disputatio pro baccalaureatu.

    Moniti sunt quidam collegae ut observent ordinem in collationibus accipiendo sessionem suo loco convenienti propter inquietum quendam philosophum, qui publice nobis insidiatur. Et fuit ille a me correptus.

    Ratio visitandi pharmacopoeas nos etiam deduxit ad quondam Budellianam vulgo ad elephantem nuncupatam amodo vero ad ciconiain albam, quam contra decretum et voluntatem regiminis senatus civicus ante et sine praescitu facultatis iuventavit, aestimavit et vendidit cum magno praejudicio salutis humanae.

    Multa enim in visitatione a facultate facta tam composita quam simplicia comparuerunt minus habentia. Fuit conclusum, ut denuo exhibeatur visitatio accuratior et quae non juxta omnes qualitates bonas comparent quantotius abjiciantur quod etiam in praesentia multorum seniorum [fol. 117v] et juniorum collegii nostri una cum tribus pharmacopolis Güntter, Buntz et Moni in executionem positum fuit. Et plurima tam composita chymica simplicia uti lista a me facta demonstrat fuerunt a nobis rejecta et evacuata, quod non exiguam summam in emptione defalcavit. Emit autem illam dom. Mezger, pharmacopola quondam ad ursum nigrum, qui vero ipse hanc visitationem petiit.

    Quo facto collegium medicum jussit, ut quantotius collegio pharmaceutico mittatur decretum, ne in posterum praesumant minimum vel post mortem vel venditionem alicujus pharmacopoeae sine praescitu facultatis facere sive aestimare sub poena gravis mulctae et occlusione pharmacopoeae. [fol. 118r]

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.