Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[16. Dezember 1693] I. congregatio 16. Decembris. Propositus fuit libellus supplex obstetricis Mariae Weincirlin in via regia (auf der Landstrassen) contra Christinam Agatham Nivoletin etiam obstetricem quod haec mulierem aliquam famulam suam a facultate non examinatam praefato suburbio submiserit eidemque non modo licentiam sed et etiam necessaria ad peragendum obstetricis officium propria authoritate et in detrimentum praefatae Weincirlin communicaverit. Conclusum, ut omnes tres mulieres citarentur et siquidem constaret, quod praefata Nivoletin in contemptum facultatis hanc famulae suae ad obstetricandum dederit licentiam, puniretur alteri vero accusatae foeminae omnis haec in hiberetur praxis mediaque ad obstetricandum necessaria adimerentur.
Dom. Gundakarus Romualdus Nicoleti med. dr. in Italia promotus materiam pro repetitione rogavit. Sorte elegit aphor. 32 sect. II.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.278, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.278/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success