Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[27. Oktober 1694] X. congregatio 27. Octobris. Proposita quaestio fuit, quid imminente nova iterum monetae mutatione cum florenis, guldinis dictis, quorum 550 in aerario facultas possidet, faciendum sit, ne superveniente hujus monetae devalvatione vel omnimoda exclusione damnum facultas incurrat nimis magnum. Conclusum, guldinos istos pro minore moneta de statim mutandos, vel data occasione per annuum interesse exponendos. Replicavi me tali occasione quidem usurum sed non meo periculo sed facultatis, si contingeret circa talem expositionem fieri aliquod periculum futurae solutionis. Consensit facultas.
Insinuavit D. Stumpf subsenior intentionem suam, [fol. 124v] quam circa fundationem ex sua substantia erigendam haberet, quodque hujus fundationis duos vellet eligere superintendentes, unum quidem facultatem nostram alterum collegium dom. curatorum apud S. Stephanum. Consensit facultas, si vero fundatio ista ita instituatur, ut facultati sine periculo sit, quod ipsum per literas fundationis deinceps formandas se curaturum D. Stumpf promisit.
Joannes Andreas Gaidasch med. stud. supplicavit pro stipendio Pitneriano et obtinuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.295, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.295/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success