Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[2. März 1695] III. congregatio 2. Martii. D. Plöckner legit acta sua et ab omnibus approbata sunt.
Maria Weinzirlin instat denuo pro inscriptione filiae suae sed iterum repulsam accepit.
Joannes Georgius Josephus Scholz med. stud. Obtinuit stipendium Emericanum, quae gratia etiam obtigit Mariae Barbarae Cettin.
Sibylla Baumbergerin accusat magistram suam Annam Luxin, quod velit illam abigere a disciplina et cum id faceret ob frivolas causas, compellitur a facultate vel ad instruendum usque ad praefixum tempus vel secus futura incapax in perpetuum ad instruendas alias. Acceptavit primam conditionem.
Citata medicastra Färberin ad S. Udalricum non comparuit, citata denuo rursum non paruit. Itaque misi capitaneum rumorum cum suis sociis, qui omnes ejus pyxides everterent, mihique consignarent
Godefridus Horn K. Hartschier accusatur male adhibita cura et male acceptorum 60 flor., pro sostro a dom. Eva Rosina Hindterholzerin petitque sibi restitui dictos 60 flor. Vocatus comparuit meque despexit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.308, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.308/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success