Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[4. August 1695] Die 4. Augusti examinatus fuit oculista, lithotomus et herniotomus Joannes Jacobus Buraus Ulma adveniens.
Obtinui a regimine literas compassus ad 3 instantias nempe aulae mareschallicae, consilii bellici et venatorum ratione expellendorum agyrtarum et nisi a dictis instantiis expellantur etiam potestate nostra incarcerandorum. In quem finem etiam obtinui decretum ad modernum capitaneum rumorum extrahendi ejusmodi medicastros subjectos tribus praefatis instantiis etiam ex domibus privilegiatis. Obtinui quoque renovationem literarum, ut vocant patentium, de expellendis agyrtis, circumforaneis, balneatoribus etc. non examinatis, quas et curavi affigi ad omnes portas civitatis. Et haec omnia sine ulla expensa facultatis habeatur in ladula.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.314, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.314/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success