useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.357
Signature: 1.7.357
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Jänner 1698
Sitzung vom 22. Jänner 1698  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [22. Jänner 1698] I. congregatio 22. Januarii 1698. Supplicant chirurgi Nicolspurgensis, ut aliquis non examinatus apud nos ejiciatur vel adigatur ad examen. Responsum, quod nostra authoritas eo usque non se extendat, si autem velint apud nos examinari, non denegabimus.

    Supplicat Anna Catharina Hekhnerin piscivendula, quae artem obstetricandi a sua matre aliquod jam annis didicerat et pauperibus foeminis parturientibus in peste astitit, cum jam mortua sit mater ejus, ut possit examinari. Responsum fuit, circa finem anni.

    Utrum balneator Joannes Koch qui et chirurgiam a suo patre chirurgo et balneatore in imperio addidicit eamque serviendo aliis chirurgis practicavit tonstrinamque in Langenlois loco sui balnei [fol. 141v] cives illius loci ipsi promiserint, in chirurgiae magistrum sit examinandus. Remissus fuit ad chirurgos civicos, qui responderunt, quod non velint in suo gremio habere talem qui fuit balneator. Quia tamen omnia in authentica forma monstravit, fuit admissus ad examen ipsis etiam renitentibus praesentationem.

    D. Blömer voluit sessionem a tempore accepti aphor. Cum autem promissas literas et diploma authenticum non tulit, fuit conclusum, ut cum ille totum nostrum collegium apud suam majestatem de injuria accusaret, iterum supplicetur et exspectetur responsum, quod etiam factum est. Interim sessio non fuit data.

    Rationes D. Trohn exdecani datae fuerunt commissariis, ut revideantur.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.