Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[13. Oktober 1700] Die 13. Octobris congregatio. Dom. Kopplinger fuit admissus ad disputationem pro baccalaureatu.
Dom. Rischer acquirit exspectantiam pro stipendio Emericano et Loick actu acquirit stipendium Emericanum.
D. Wallner, Suttner et Lupi supplicant pro sessione et admittuntur.
Eodem tempore diversae sollicitant ancillae pro stipendio Emericano, scilicet Maria Catharina Prantin, quae 12 annos servivit apud dom. Heinisch secretarium bellicum, Barbara Magerin quae servivit per 10 annos D. Winham, Catharina Kremerin, quae servivit per 5 annos apud D. Stumpff et Eva Rosina Rattin, quae servivit apud D. Kremer et haec ultima obtinuit. [fol. 158r]
Petiit dom. Dubiz pro materia ad disputationem baccalaureatus. Cum autem non sufficientes habuerit annos, ipsi recusatum fuit, tamen in resignatione mei decanatus hoc gratiose obtinuit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.397, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.397/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success