Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[21. April 1701] III. congregatio 21. Aprilis. Propositus fuit libellus empyrici Joannis Strasser, quo majestati exhibito privilegium seu licentiam rogavit, aquam suam auream dictam publice ea ubivis locorum utendam. Ob authoris sui turpem ignorantiam et simplicitatem omnium votis victus fuit. Ist ein solcher Chymicus, welcher lieder macht undt publice auff einem stull stehend singen thuet. Causa congregationis fuit supplex libellus Viennensium nostrorum balneatorum, quo more chirurgorum ad examina sua admitti rogarunt additis variis rationibus et motivis, quod nempe easdem cum chirurgis operationes et curas peragant, eadem cum chirurgis examina subeant, in hospitalibus ad operationes periculosas una cum chirurgis concurrere cum mandato senatus cogantur, adeoque quoad praxin chirurgicam inter chirurgos et balneatores nullum sit discrimen, excepto hoc solo quod praeter praxin chirurgicam etiam balneis et scarificationibus balneatores populo serviant. Ex his duabus operationibus et serviciis nomen operarium seu Handtwerg genant. Quibus omnibus consideratis facultas eorum petitioni gratiose consensit.
Die Fakultät bewilligt das Begehren der “ehrsamen Communität” der Bader und Wundärzte. Diese mögen sich so verhalten, daß die Fakultät [fol. 161v] die ihnen aus freiem und gutem Willen erwiesene Gnade zu revozieren nit Ursache habe. [Auszug].
21. April 1701.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.408, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.408/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success