useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.411
Signature: 1.7.411
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
17. November 1701
Sitzung vom 17. November 1701  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [17. November 1701] Die 17. Novembris III. congregatio. Causa prima fuit D. Pock piae memoriae, qui sub decanatu D. Gallermayer morti proventus sui decanatus rationes nobis imperfectas reliquit, dum acceptorum suorum in actis quidem expressit 181 flor. expositorum nec quidem meminit. Conclusit proinde facultas ut concessis pro ordinariis expensis 100 flor., reliqui 81 flor. ab haeredibus exigantur.

    Altera causa fuit D. Gallermayer, qui acta sui decanatus nobis quidem exhibuit sed in hoc non approbata sunt, quod pecuniam pro inscriptione obstetricum non aerario sed sibi reservavit et ab examinibus vel quibuscunque aliis promotionibus sibi tamquam decano duplicium comparare voluit, quod facultas negavit. Conclusum, uti decano et aerario eadem cotnpetant Jura, quae cuivis doctorum.

    Quod si tamen quis ab examinandis, promovendis vel repetentibus decano ob labores, quos peculiares cura istis habet, aliquod praeter jura [fol. 164r] afferat donum, id acceptare decano licitum foret.

    Tertio, quia dudum facultas cognovit et conclusit, colligendam ab universis dom. collegis, pharmacopoeis, chirurgis et balneatoribus pecuniam aliquam, quae pro renovandis vel de novo praeparandis sanctorum patronorum nostrorum reliquiariis impensa domini Dei et doctorum patronorum nostrorum gratiam ac benedictionem nobis conferat, procuravi libellum aliquem, cui quivis summam pecuniae, quam lubens offerat inscriberet.

    Dom. Sebastiano Reiner stud. med. assignata est materia pro disputatione ad gradum baccalaureatus. [fol. 165r]20

    [1701/ 02]

    Acta decanatus II. Francisci de Stockhamer.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    20 Fol. 164v ist leer.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.