useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.42
Signature: 1.7.42
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. November 1679
Sitzung vom 3. November 1679  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [3. November 1679] VII. congregatio 3. Novembris. Admissus fuit ad sessionem D. Kotius sic requirente regimine, hac tamen conditione, ut ultimum in facultate locum obtineret. [fol. 14r]

    Collatum fuit stipendium Emericanum Francisco Jacobo Deviac med. stud.

    Circa hoc tempus consilium intimum et regimen me declararunt ut inquisitorem generalem, praefecerunt me lazaretis et fecerunt consiliarium regiminis pro sanitate ita ut pari dignitate aliis regiminis sanitatis consiliariis adjungerer, quod officium toto jam anno exercueram. Inquisitor factus sum, ut punirentur delicta quae impunita etiamnum tempore grassantis contagii summe vigebant. Hinc facta inquisitione multi ad compedes conjecti fuerunt et ipsemet lazareti majoris pater suspensus est. Fateor ingenue me haec dignitatis officia illubenter accepisse, ut tamen facultati medicae viam aliquam ad extraordinarias dignitates imposterum stemerem essetque semper aliquis ex facultate apud regimen, qui eam protegere posset, adductus fui, ut onera potius quam dignitates hasce meis imponi humeris sinerem.

    Pharmacopolia omnia fuerunt visitatae et licet theriaca et Mithridatium ob oximiam venditionem in parva quantitate reperirentur, tamen ad nigrum morum tantum fuit, ut reliquis ad sufficientiam subministrari potuerit.

    Dom. pharmacopaei hoc anno una cum [fol. 14v] materialistis bonam quantitatem medicamentorum ad instantiam regiminis et meam pro pauperibus mihi subministrarunt, quibus tum per medicos expositos, tum per religiosos, tum per chirurgos ingens bonum in omnibus suburbiis immo in ipsa etiam civitate praestiti, eadem dividendo et in millenas doses dividendo.

    Sic Deo ter optimo maximo infinitae sint laudes per tot discrimina rerum, inter cadavera, cryptas et mortes annum hunc, quo libitina plura quam 100.000 hominum per inauditam pestem rapuit, quo inter meos generosissime certantes et sese infinitis imperterrite exponentes periculis archistrategum agere coactus sum.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.