Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[21. September 1704] II. congregatio 21. Septembris. Propositum est memoriale a Joanne Kerschiner med. dr. Labacensi ad majestatem inde ad regimen et facultatem pro informatione transmissum ratione appalti aquae di Nocera. Conclusit facultas, ut detur informatio pro dom. supplicante quemadmodum in eadem causa contigit defuncto dom. D. Caesari Pagani.
Producta sunt memorialia Joannis Balthasaris Voglhueber et Joannis Georgii Spindler med. stud. supplicantium pro stipendio Bittneriano. [fol. 178v] Dom. Voglhuber collatum est stipendium, dom. Spindler autem facta est certa spes stipendii proxime vacantis.
Resolutum est, ut D. D. Rubana mittatur decretum de non practicando quale (dum expeditioni dederam infra scriptum) responso accepi, praedictum D. Rubana a majestate nova ad praxin medicam resolutione donatum esse.
Ad porrectum a civilibus et aulae privilegiatis chirurgis facultati memoriale, ut hinc inde practicantes non examinati chirurgi amandentur, a facultate conclusum est, ut pedello decretum mittatur quale etiam factum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.434, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.434/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success