Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[5. Jänner 1680] I. congregatio 5. Januarii 1680. Ex mandato et decreto convocabatur facultas.
Proponebatur autem, [fol. 16r] ut medici practici manifestent domos infectas et in iis personas et nomina infectorum, quantum possibile esset, etiam tempus, quo curaverint, eo ime ut partim habeatur veritas, partim ut cubicula fumigentur et per deputatos a magistratu civili mundentur.
Magistri sanitatis circa idem tempus petunt decisionem a facultate, an in Lazaretho debeant infectorum convalescentium corpora purgari, rationes addendo, quod ii, qui purgantur debeant ire ad secreta infectorum et sic periculum est, ne de novo inficiantur, diarrhoeas et dysenterias acquirant et sic melius esse corpora illorum purgari in loco probationis. Respondit facultas, ut priori anno debere purgari in Lazaretho, eo quod ibi habeantur cubicula calida et juscula etiam camium, quae in loco probationis non ita habeantur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.44, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.44/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success