Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[28. Mai 1705] II. congregatio 28. Maii. Conclusum fuit, ut lis chirurgorum civicorum et aulae privilegiatorum ratione praecedentiae in festo Ss. Cosmae et Damiani per decretum imperatoris decidatur, ut nimirum promiscu! ad offertorium procedant.
Admissus fuit pro facultatis advocato D. Hundeshagen cum salario 30 flor. uti conclusum 2. Januarii 1659.
Dom. Pfann materiam disputandi pro baccalaureatu obtinet, / licet annos studiorum nondum compleverit / ob merita sui parentis, sine praejudicio tamen aut consequentia.
Conclusum, ut decanus sex ad minimum convocet doctores, qui certo apud disputationem compareant, cum ad ordinariam invitationem tam pauci veniant, uti saepius contigit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.452, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.452/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success