useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.46
Signature: 1.7.46
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
14. Februar 1680
Sitzung vom 14. Februar 1680  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [14. Februar 1680] 14. Februarii pro baccalaureatu Philippus Pfon art. lib. et phil. mag. examinatus est. [fol. 16v]

    Dom. Mag. Antonius Sebastianus Gschwendtner med. stud. obtinuit stipendium Büttnerianum, nempe 30 flor.

    II. congregatio. Legit D. Ganser sua acta de anno 1678. Approbata sunt cum admonitione, ut quivis, qui dat acta in approbatione, recedat et ne medici provinciales examinent. Hic etiam mihi dedit acta D. Juncker, quae jam in quantum extant, inscripta sunt. Item dedit mihi nostri pedelli Hartmanni Obligationem primam originalem, quam hoc anno ipsi iterum reddidi.

    Hoc temporo 3 obstetricibus pauperibus, quae priore anno pro peste a D. Sorbait fuerunt gratis examinatae, dedi sua testimonia gratis, extorsi tamen ab eis obligationes, quod ubi ad pinguiorem fortunam devenerint, velint ad minimum media jura solvere.

    Imo una fuit tam temeraria, ut me apud regimen accusaret, ne teneretur quidquam dare.

    Quemadmodum pharmacopaeus ad aethiopem Daniel Müller anno 1673 et 1675 dispensaverat theriacam et Mithridatium, ita hoc anno pro nova dispensatione 9. Martii facultati exhibuit materialia ingredientia, quam tam quantitate tam qualitate adeo fuerunt excellentia, ut facultas [fol. 17r] summam habuerit complacentiam et dixerit, se similia non facile vidisse. Exhibuit enim non tam exotica genuina sed etiam eorum praestantissima succedanea. Inter caetera etiam oppobalsamum verum et legitimum in duobus magnis argenteis poculis, item balsamum indicum album praestantissimum, quem aliqui etiam vocant abusive oppobalsamum sed apparebat manifesta distinctio inter verum et hunc indicum album, quod rarum et jucundum visu. Deinde excepit facultatem lauto convivio et pro agitatione per anni decursum fuerunt commissarii deputati D. Kielman et Winckler. Mixtura fuit facta 3. Maii et 4. Maii sigillavi.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.