Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[20. März 1680] 20. Martii Joannes Christophorus Weinberger chirurgus Badensis antehac examinatus, empta Vienna tonstrina se huc contulit et quia necdum fecerat sua magisteria, ipsi assignata sunt.
Eodem die seniores collegii balneatorum hujatis venerunt ad me rogando, ut facultas in examinandis balneatoribus Neostadiensibus et aliis non deroget eorum juri praesentandi cum eorum tribus hic sit praecipua et quod habeant jus praesentandi non alii et quod velint facultati demonstrare ex suis privilegiis.
Cum autem ob hoc [fol. 17v] in regimine pendeat lis et controversia necdum sit decisa, oportebit examina balneatorum ad manus suscipere, ita tamen , ut illis liceat contra jus praesentandi protestari.
Rev. dom. officialis D. Mayr et consistorium Viennense ecclesiasticum per litteras mutui compassus nos et facultatem perhumaniter requisivit, ut vinicolam Leopoldum Summiger virum 40 annorum inspiceremus et judicaremus an esset impotens et ineptus ad matrimonium et venerea exercitia. Vocatis itaque 6. Aprilis D. D. Plöckner, Schubert, Stumpf, Festa, chirurgo Medico et lithotomo Weis repertum est, quod cum esset bene hirsutus, robustus sanguinicus, mentulatus, adesset etiam erectio virgae et nullum aliud visibile ac palpitabile vitium extrinsece videretur, absolute esset potens, quod ipsum judicium in litteris ad consistorium remisimus. [fol. 18r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.48, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.48/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success