Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[29. August 1708] VII. congregatio 29. Augusti. [fol. 204r] Praelectus est libellus supplex Joannis Georgii Kremer balneatoris aulici contra Paulum Falleck balneatorem, qui priorem in fama sua laeserat. Citati ambo et amicabiliter compositi sunt hac conditione, ut qui prius iterum inciperet litem, solveret ad ladulam facultatis 30 flor.
Praelectum fuit decretum regiminis, in quo facultati injungebatur, ut redderet informationem ratione contagii in Hungaria, quomodo huic pesti occurrendum et ut facultas suggeret approbata remedia pro hoc malo depellando. Sed cum natura hujus morbi nondum satis liqueret, responsum est, ut mitterentur aliqui medici hic illicite practicantes, qui absque eo gloriantur, se possidere arcana et universalia remedia pro omnibus morbis. Fuerunt deinde proposita non solum ratione praeservationis sed et curationis varia remedia, quae postea regimini extradidi.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.529, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.529/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success