Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[26. Juni 1680] IV. congregatio 26. Junii. Conclusum est, quod qui diu longeque vel extra Austriam absint, debeant carere juribus repetentium. Unde hac vice dom. aulae et personae medici non possunt gandere juribus; qui enim gaudere volunt, debent adesse in acceptione aphor. aut saltem non diu et procul abesse.
Item conclusum est, ut si repetentes velint pro collatione dare pecunias, teneantur solum praesentibus et ad aphorismi acceptionem comparentibus dare pecunias et quidem unicuique imperialem.
Supplicant D. D. Ignatius Franciscus Radocla, Joannes Baptista Losser pro recommendatione ad inclytos status Austriae et utrique concessa est, D. Radocla tamen primario, quia est actuale membrum. [fol. 19r]
Supplicat Joannes Motzkers, ut sibi pro quibusdam materialibus simplicibus et aquis compositis medicinalibus concedatur Schutzdecret, prout dedit D. Rechperger sed absolute denegatum est.
Item supplicant D. Franciscus Capellinus, Franciscus Stockhammer, Joannes Baptista Losser, Antonius Bevilaqua aulae medicus pro actu repetitionis.
Concessum est; Losser autem emansit, Bevilacqua avocabatur Graecium pro medico loimico; disputationem necdum fecit, eo quod a peste impediretur.
D. Alpruni supplicanti sessio data est.
Georgius Kreckler chir. mag. supplicat, ut admittatur ad dignitatem doctoralem in chirurgia. Est non litteratus.
Item supplicat dom. Philippus Pfonn phil. mag. et med. bacc., ut admittatur ad disputationem pro licentia. Assignata est materia de angina. Supplicavit etiam pro stipendio Emericano, et habita informatione a D. Sorbait ipsi conceditur. [fol. 19v]
Item concluditur, quod pharmacopolia in suburbiis ut et Fratrum Misericordiae debeant visitari.
In controversia, quam habent balneatores nostrates et Neostadienses de jure praesentandi conclusit facultas, ut lite pendente tamen examina fiant et interim illos unus de facultate nostra praesentet. Nostratibus autem balneatoribus licebit contra protestari.
Novus dom. superintendens caesareus, dom. Sala disputat exdecanis et ceteris, qui ante fuerunt decani, sessionem casu quo compareant in consistorio. Quia vero hoc jus ab immemorabili tempore possiderunt, conclusit facultas, ne ullus eorum cedat et facultas nostra defendat hoc jus omni modo.
Cum pedellus noster teneatur facultati intuitu suae obligationis solvere 50 flor., hoc anno autem ob pestem propter defectum studiorum nullum potuerit habere lucrum, ideo facultas ipsi hoc indulsit, sed sequenti, ut solvat.
Ratione D. Hauck jura adhuc debentis pro actu repetitionis promiserunt D. Plöckner et Sorbait, quod velint per dom. baronem de Walseck et dom. Thavemot Cassoviae agere, ut habeamus solutionem sed hactenus nihil obtentum est.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.53, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.53/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success