Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[6. Dezember 1708] Ultima congregatio 6. Decembris. [fol. 210r] Benjaminus Cunert Oppaviensis jur. stud. supplicavit pro stipendio Emericano.
Pharmacopolia omnia, excepta aulica et omnes officinae materialistarum consueto tempore visitatae sunt.
Accepta: Ab antecessore 75 flor. et a D. de Deimbl sine interesse 200 flor., a D. Lebzelter una cum actis 4 decanorum, quae nondum revisa et inscripta erant 5 flor. 15 cruc. Ex mulcta 42 flor., cujus medietas pertinet ad decanum 21 flor., annuum censum 100 flor., ab examinibus 48 flor., a repetente 8 flor., a stud. inscriptis 2 flor. 30 cruc., ex insriptione adjutricum 12 flor., pro tractatione in resignatione decanatus, prouti in facultate statutum 75 flor. Summa: 546 flor. 45 cruc. [fol. 210v]
Expensae: Pro vino moscato et Tyrolensi 14 flor. 12 cruc., saccharatis 31 flor. 51 cruc., utensilibus et pane pedello 10 flor. 27 cruc., ministrantibus ad S. Stephanum 1 flor. 30 cruc., musicis et tubicinibus 33 flor. 30 cruc., ob processionem et circugestationem craniorum Ss. Cosmae et Damiani inter sacerdotes, musicos vocales, famulos ecclesiae, campanorum pulsatores et vexilliferos 15 flor., pro orationum compactione 7 flor., in confirmationem privilegiorum pro taxa 180 flor. expeditori, pro taxa decretorum expeditorum et pro cancellistis 4 flor., eidem pro copiae vidimationis et cooperculi taxa 7 flor. 36 cruc., in recognitionem pro scriptura diplomatis dom. Feuchtenberger 12 flor., pro procuratore camerae 24 flor., ejus scribae 2 flor., pro secretariis scribis et cancellistis supremi cancellarii et intimi referendarii dom. de Guarient26 28 flor., pro extraordinariis expensis scillcet pro compactione in holoserico et funiculo aureo, capsula sigillo, pergamena et vidimatione 22 flor., pedello 9 flor., advocato 30 flor. Summa: 432 flor. 6 cruc. Restant: 114 flor. 39 cruc. D. de Deimbel dedit 200 flor. in aureis et aureum numerabat pro 4 flor. 10 cruc. ego vero debui expendere pro 4 flor. 8 cruc. quod non computo. [fol. 211r]
Omne tempus, quo de Deo non cogitas, hoc de reputa perdidisse. S. Chrysost. 1. 2. de claustro animae. Henricus Angelus Blümer m. p. [fol. 211v]
[1708/ 09]
Acta decanatus I. Huberti von der Heyden phil. et med. dr., electi 6. Decembris 1708 sub rectoratu domini Joannis Francisci de Deimbl S. R. J. equitis phil. et med. dr., aurei montis et Emericanae fundationis superintendentis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.549, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.549/charter>, accessed 2025-04-13+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success