Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[5. Jänner 1709] II. congregatio 5. Januarii. Praelegebatur informatio nostra ratione praecedentiae contra personae medicos et concludebatur, eandem consistorio esse porrigendam, ut ibidem adhuc novis et in universitate fundatis rationibus roboraretur.
Secundo, praelegebatur libellus supplex incarceratorum aurigarum, in quo de intolerabili frigore conquerebantur et relaxationem arresti petchant. Respondit facultas, hunc casum prius consistorio esse intimandum, a quo deinde ulterius responsum esset expectandum. Tertio, etiam ratione arrestati Lasko casus infaustus propositus fuit et conclusit facultas, eundem omnino esse criminalem et uxorem olearii apud portam rubram pillulis Laskianis extinctam fuisse et quidem ob eam rationem, quia sumptis hisce pillulis omnia symptomata opio propria in hac muliere observata fuerunt.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.560, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.560/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success