Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[23. Jänner 1709] Die 23. Januarii per decretum ad commissionem apud regimen citati fuimus. Comes Jörger petiit satisfactionem de arresto Valentini Lasko sed hic latebat magna publica quia etiam penes hoc regimen in conformitate patentis die 15. Septembris 1708 potentiores illicitos practicantes in privilegiorum nostrorum praejudicium ad suum forum et censuram pertrahere nobisque brachium saeculare jam semel in optima forma datum denuo aufferre volebat dicens, nos illud ob reptitio modo obtinuisse. Cum autem nostri commissarii contra hoc solemniter protestarentur sine ulla resolutione haec commissio fuit terminata.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.563, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.563/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success