useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.572
Signature: 1.7.572
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Juni 1709
Sitzung vom 12. Juni 1709  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [12. Juni 1709] VIII. congregatio 12. Junii. Proponebatur, quod aulae privilegiatus balneator auf der Widen alicui patienti dederit pillulas mercuriales. Conclusum, ut citetur, quod quidem aliquoties factum fuit sed nunquam comparuit.

    Proponitur an non consultum foret, ad diversas instantias mittere litteras compassus, quibus rogaret facultas, quatenus vigore nostrorum privilegiorum judicibus suburbanis mandetur, ut omnibus, qui proprias haberent domus, sub certa mulcta inhibeatur, ne in suis aedibus detineant aut patiantur illicitos practicantes et conclusum fuit affirmative, ad quod magistratus civicus obtentis nostris litteris compassus suburbiorum judices convocavit et mandavit, ut omnes talis farinae homines conscriberent eorumque nomina senatui traderent quod quidem ab aliquibus sed non omnibus factum fuit. Multi simulabant quidem auxilium sed tamen nobis pro voto non praestiterunt.

    Praelegebatur memoriale dom. capitanei Simonis Leopoldi Weinhardt contra matrem suam Barbaram Weinhardin in puncto sequestrationis balsami sulfuris, quem illa contra testamen tum defuncti mariti et contra contractum cum filio factum, in praejudicium capitanei divendere dicebatur. Respondit facultas, ut suo libello addat testamen tum patris, ulteriorem resolutionem ex post facto exspectaturus interea per pedellum sub certa mulcta matri ulterior divenditio balsami inhibebatur.

    Memoriale doctoris haebraei Hertz Wallich pro physicatu cum salario in suburbiis supplicantis a regimine nobis transmissum praelegebatur, sed quia pauci seniorum adessent, resolutio in aliud tempus delata fuit. [fol. 219r]

    Conclusum ut pedello pro solvenda descriptione memorialis in cancellaria regiminis contra personae medicos in puncto praecedentiae tradantur 3 flor.

    Informavit rector quatenus aula caesarea jusserit, ut regimen rectori et 4 decanis determinaret locum in publica processione in festo corporis Christi et ipsis fuisse assignatum locum digniorem, rectori nimirum dextram partem episcopi venerabile portantis antecedentibus decanis cum suis sceptris sed penes pontem. An vero hic locus dignior sit priore immediate ante venerabile in ponte, adhuc apud sapientes sub judice lis est.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.