Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[17. Juni 1709] IX. congregatio 17. Junii. Praelectum fuit decretum dom. Rauch pharmacopoei a regimine transmissum ratione obtenti novi privilegii erigendi novam pharmacopoeam in suburbio Widen et fuit conclusum, illum sibi male conscium in praejudicium pharmacopoeorum civicorum quaesivisse viam extraordinariam, hinc si pharmacopoei nobis in libello sua dederint gravamina, nos pro viribus cooperari volle sed haec consilia omnia frustranea erant, quia illius privilegio ob annexam poenam nemo se opponere velit.
Praelegebatur aliud memoriale capitanei Weinhardi contra matrem et concludebatur utrique mulctam esse dictandam, imprimis matri, quia contra inhibitionem a divenditione balsami non abstinuit; capitaneo vero, quia propria authoritate matri ex statione balsamum abstulerat. Hoc negotium ex post facto ad consistorium devolutum, nec ulla mulcta persoluta fuit.
Praelegebatur memoriale Margarethae Binderin pseudomedicatricis in civitate Josephina, in quo rogavit consistorium pro commissariis, qui illam examinarent ex doctrina Galenica. Conclusum, illam abigendam et mulctandam esse. Mulctam 50 imper. [fol. 219v] pedellus aliquoties exegit sed nihil accepit, illa enim confidebat in patrocinium dom. superintendentis caesarei, cum quo nota fuit et ratione illius vix cum illa rigorose procedere potuissem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.574, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.574/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success