useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.58
Signature: 1.7.58
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Oktober 1680
Sitzung vom 28. Oktober 1680  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [28. Oktober 1680] 28. Octobris ex mandato regiminis ad examinandum et inquisitionem nostram vocatus est Josephus Toscanus ratione sui electuarii Orvietani, quod contigit in praesentia [fol. 21r] D. Schlütter, Plöckner, Ganser, Heffner, Mocquentin, Sorbait, Bock, Wincker et pharmacopoeorum Daniel Müller, Zorn et Lavin, Male substitit ejusque medicamentum rejectum est utpote tempore pestis nocivum valde. Hoc non attento regimen ipsi tamen dedit licentiam vendendi suum Orvietanum per 3 septimanas idque ex ea ratione, quod haberet caesareum privilegium. Obtinuit autem hoc propter testimonium sibi datum a D. Franchemondt decano Pragensi, qui ut privatus ipsi hoc dederat non nomine collegii medici Pragensis. Illud enim huic attestato erat contrarium. Sic enim saepe solet contingere, quod propter privatorum commodum integra res publica debeat damna pati. Hic agyrta autem tanta mendacia in theatro protulit, ut ad refraenanda ejus mendacia excitaverit aliquem Georgium Weis oculistam et lithotomum, qui petiit a me decano licentiam vendendi suam theriacam, jam ante a facultate nostra approbatam. Cum vero in privilegiis nostris habeamus potestatem ejusmodi agyrtas et theriacales confectiones examinandi, rejiciendi, approbandi, limitandi, in controversiis decidendi et vendendi licentiam tribuendi, volens jure nostro uti, ne perdamus, uti debemus, dedi vendendi licentiam.

    Hic licentia obtenta per suos substitutos statim ex regione illius vafri hominis Toscani opposuit et quia spemebatur ab isto, ille rursus illum et ejus medicamentum utpote a facultate nostra rejectum et Praga expulsum spemebat. Interea dum ipsi vorbis certarent, lapide satis graviter Toscanus ictus et vulneratus ab aliquo est, qui nec in hodiemum diem scitur, quis fuerit author et projector. Verum suspicio cadebat in istum Weis et quod [fol. 21v] esset author ipsius rixae, incarceratus est ter, primo in praeterio, secundo in universitate, tertio a regimine et punitus est 200 imper., quos universitas et regimen diviserunt inter se. Quantum autem attinebat ad lapidis projectionem, Weis fuit innocens. Ita dum interesset casui per accidens, per accidens pro redimenda vexa punitus est.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.