Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[19. September 1709] X. congregatio 19. Septembris. Praelectum fuit decretum a regimine simul cum attestato chirurgorum Crembsensium nobis transmissum ratione inspecti cadaveris ex vulnere pectoris et pulmonum (ut ipsi putabant et testabantur) extincti sibi ipsi tam in principio, quam medio et fine contradicentes, hoc decreto petebatur a nobis supra casum homicidii et attestatum chirurgorum parere medicum, sed facultas propter obscuritatem attestati demonstrabat regimini, ad hanc decisionem dilucidiorem informationem nobis esse necessariam, hinc facultas ad 39 articulos interrogatorios a chirurgis Crembsensibus sibi distinctim petiit responderi, quod etiam per decretum caesareum magistratui Crembsensi immediate ab hoc praetorio et ab hoc iterum chirurgis fuit injunctum, qui ad factas quaestiones jurato respondere debuerunt sed iterum parum apposite atque in ultima attestatione sibi adhuc magis quam in prima contradixerunt nec in multis ad interrogata responderunt, interea illos valde male habuit, quod facultas primo attestato non acquieverit et illos jam antecedenter examinatos ad novum quasi examen adstringeret, ex combinatis tamen attestatis conclusit facultas interfectum non simpliciter et absolute ex vulnere pulmonis sed ex accidentibus fuisse exstinctum, quod regimini erat intimandum, hoc postmodum variis rationibus, authoritatibus et exemplis fuit demonstratum. Atque sic delinquens nostro attestato a poena ordinaria fuit liberatus, qui alias secundum relationem chirurgorum mori debuisset.
D. Lehr et Collas sessionem petierunt et obtinuerunt.
Fuit praelectus libellus supplex dom. Joannis Raphanidae, vigiliarum supremi magistri contra Godefredum Haw, chirurgum aulae privilegiatum pro citatione ex officio ob curam male adhibitam in pede et propter emunctam pecuniam 70 flor. Conclusum, ut ambo citentur. Comparuerunt et post multa litigia lis composita fuit sine ulteriore dispendio.
Supplicavit et obtinuit Benjamin Kunnert med. stud. stipendium Emericanum. [fol. 222v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.586, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.586/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success