useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.592
Signature: 1.7.592
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Oktober 1709
Sitzung vom 15. Oktober 1709  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [15. Oktober 1709] XI. congregatio 15. Octobris. Praelegebatur libellus supplex candidatorum pro baccalaureatu. Conclusum, ut DeimbI ob merita [fol. 223r] parentis et ob proprium diligens studium sit primus. Proponebatur, regimen per decretum Fratribus Misericordiae mandasse, ut eorum pharmacopoea imposterum singulis annis a facultate visitari curent, ast illos provisorem ad examen mittere nec jura visitationis solvere velle, quod idem pharmacopoei civici cum pharmacopoea ad S. Udalricum practicare intenderent. Sed concludebat facultas, jura visitationis omnino esse urgenda, eo quod onera ferre teneantur, qui commoda percipiunt. In simili pharmacopoeo aulico gravem indignationem facultatis esse comminandam, nisi ipsemet licentiam visitandi apud majestatem sollicitaverit, cum ille omnino sit independens a controversiis cum personae medicis.

    Petiit Joannes Matthias Maderer phil. et med. dr. pro repetitione et sorte ipsi obtigit casus de colica a D. Sattler proponendus et postae accepit aphor. 8 sect. I. Conclusum, jura repetitionis ante casum esse distribuenda, quod illa vice etiam sic factum fuit.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.