Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[21. November 1709] XIII. congregatio 21. Novembris. Praelectum fuit memoriale Joannis Josephi Laudes chirurgi in fundatione Billiottana, in quo rogavit facultatem, quatenus dignaretur cooperari, ut collegio aulae privilegiatorum chirurgorum incorporari possit, qui ideo illum suscipere noluerunt, nisi vigore promissi a se facti praxim in civitate omitteret.
Decisum, ut libellus aulae privilegiatis chirurgis mittatur pro informatione.
Regimen per decretum a nobis petiit 4 medicos, 6 chirurgos et 6 balneatores pro expositione in locis contagiosis Hungariae et quidem hoc modo, ut primo conemur voluntarios ad hoc disponere, casu quo vero nemo se sponte exponere vellet, eos ex officio denominaremus et regimini sisteremus. Ex facultate solus D. Neuper so obtulit, D. Morizi, Schnitzenbaum, Caraffa et Hertz Wallich extrafacultatistae ex officio quidem denominati sed spe boni salarii non fecerunt magnam difficultatem. Hi nominati cum 6 chirurgis et 2 balneatoribus ad regimen fuerunt missi, hac quidem cautela, ut membra facultatis pro omni meliori modo conservemus. Sed cum contagium non nihil in Hungaria remitteret, nec camera Hungarica pro hic omnibus sufficiens salarium solvere vellet, ceteris dimissis solus D. Neuper in Hungariam missus fuit.
Notandum, quod regimen in favorem exponendorum magnum apud Hungaros urgebat salarium potiitque singulis mensibus pro medico 100 imper. et pro chirurgis 50.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.602, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.602/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success