useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.7.605
Signature: 1.7.605
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
6. Dezember 1709
Sitzung vom 6. Dezember 1709  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709

    x

    [6. Dezember 1709] Die 6. pro baccalaureatu examinatus fuit dom. Pastergg.

    XIV. congregatio 6. Decembris. D. Maderer petiit sessionem et obtinuit.

    Praelegebantur litterae D. Koppenjager physici provincialis Neostadiensis, in quibus referebat, eodem die coram 2 commissariis a magistratu ad hoc deputatis et provisore apud auream coronam parum ante [fol. 226v] examinato pharmacopoeam dom. Hanegger fuisse visitatam. Sed cum Hanegger provisorem a commissariis adductum admittere nollet et D. Koppenjäger hujus auctorem esse arbitraretur, eundem multis injuriis verbalibus et calumniis affecit et tandem in fine finali es pharmacopolio violenta manu extradere voluit. Hunc sibi illatum despectum aegre ferens refugit ad facultatem petens auxilium et satisfactionem.

    Cum autem Hanegger per hoc egerit contra suum juramentum, quo membris facultatis omnem honorem et respectum promiserat, conclusum, ut a pharmacopoeo petatur informatio ne inauditus puniatur.

    Conquerebatur D. Walner physicus Crembsensis contra pharmacopoeos, chirurgos et balneatores ibidem internas curas promiscue exercentes. Responsum, accusatos esse nominandos, quo facto se pro possibili in contrarium laboraturam.

    In baccalaureos promovebantur Franciscus Adamus Deimbl, Joannes Michael Braun, Balthasar Josephus Blasgude, Georgius Andreas Pastergg. Primus eleganti oratione a facultate petiit promotionem, quo obtento et finita promotione dom. Braun et Blasgude problematice resolverunt questionem utrum de humido radicali plus hyeme an in aestate resolvatur. Non contemnenda gratiarum actione tandem dom. Pastergg hunc actum concludebat. [fol. 227r]

    Accepta: Ab aurea corona interesse 100 flor., ab examinibus 53 flor., ab obstetricum inscriptione 15 flor., ab inscriptione studiosorum 5 flor. 55 cruc., ex mulctis 13 flor., a doctorum sessionibus 16 flor., a repetitionibus et supplemente D. Collas 99 flor. Summa: 301 flor. 55 cruc.

    Expensa: Bibale pro scribis advocati 3 flor., pedello 9 flor., ei pro descriptione memorialis 4 flor., advocato 30 flor., pro expensis illius 2 flor. 30 cruc., in cancellaria 29 cruc., pro imprimendis novis programmatibus 3 flor., pro festo Cosmae et Damiani 100 flor., in cancellaria 30, 12, 34 cruc., pro curru 1 flor. 27 cruc., pro sepelienda uxure D. Pachmayr ex jussu rectoris 10 flor. Summa: 164 flor. 51 cruc. [fol. 227v] Remanent: 137 flor. 4 cruc.35 [fol. 228r]

    [1709/ 10]

    Acta decanatus III. Joannis Francisci de Deimbl S. R. J. equitis, art. lib. phil. et med. dr., aurei montis et Emericanae fundationis superintendentis.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912


    Notes
    35 Ende des ersten Aktenbandes.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.