Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[24. Juli 1710] Die 24. Julii Godefridus Fridericus Kehler ex consanguineitate Emericana obtinet ex eadem fundatione stipendium ut stud. med.
Foeminae Tyrolenses petunt licentiam vendendi theriacam sed cum sit contra statuta et male sonet, foeminis simile negotium committere, acceperunt negativam.
D. Josephus Wallich repetit ad facultatem et casum a D. Ruck de colica datum resolvit, ille aliunde habuit ab imperatore utpote suo patrino (nam baptisatus Haebraeus fuit) privilegium practicandi. Conclusum tamen fuit, ut ille sicut et reliqui venturi repetentes praesentatis candidatis in sessione cedant.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.611, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.611/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success