Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[31. März 1711] IV. congregatio 31. Martii. Supplicavit Meixnerin, filia Joannis Weinhart privilegium divendendorum et praeparandorum diversorum balsamorum sulfuris ab aliquot caesaribus acquirentis, quae post latam in consistorio pro se sententiam praevio examine in possessionem immitti desiderabat, verum nepote ex fratre Ernestina appellationem arripiente impeditur.
Replica contra facultatem a D. Carolo Joachime Festa physico Badensi consistorio porrecta, in qua satis proterve facultatem proscindens et statuta ejusdem critisans tanquam facultista, licet in physicatu constitutus, si tamen hocce in actu praesens esset, constanter jura repetentium urget, non obstante quod per statutum contra medicos campestres anno 1694 sub decanatu D. Plöckneri tacide saltem si non aperte pariter provinciales excludantur, quod statutum jam 1678 et prius inchoatum. Conclusum ergo ut statutis inhaereatur. [fol. 237v]
Confirmatum et repetitum est statutum anno 1666 et 1669 factum, quod nisi spatio 4 septimanarum dent acta et rationes dom. exdecani, prius a voto ac sessione suspendantur, tandem remorantes et renitentes ab electione omnium dignitatum universitatis et facultatis penitus excludantur.
Supplicat assignationem casus et aphor. Ignatius Albrecht med. dr. Styrus Graecensis, Paduae publice promotus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.629, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.629/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success