Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[11. Jänner 1712] II. congregatio 11. Januarii. Proposui num facultati accideret novum biretum decanale pro ingressu majestatis fieri, secus ego propriis sumptibus facerem, quorum primum conclusum.
Praelegi litteras D. Fack Francofurto transmissas, in quibus pro innata modestia rationes allegat, ex quibus facultas non debuisset illum eligere. Verum cum hae aliacquo rationes a nobis jam essent dilutae, conclusum, ut ejus oplatam praesentiam expectemus.
Joanni Ernesto a Sauerburg med. cand. assignata fuit ad disputationem baccalaureatus materia de morbis intemperiei.
Supplicat Joannes Adamus Widman balneator et chirurgus loimicus Günsii ac Budae pro examine inspecturis mortuorum et remissus est ad magistratum pro alia resolutione.
Supplicat pro stipendio Stumpfiano Theodoricus Antonius Hell med. stud. Consideratis litteris fundationis observabatur, quod facultas jus haberet, superintendentes faciendi ex gremio, quo hactenus intermisso conclusum, ut denominentur.
Supplicarunt pro stipendio Emericanu Theresia Prandhueberin et fuit consolata altera in servitiis dom. de Hertodt ut extrafacultistae suspensa donec litterae fundationis accuratius essent examinatae num etiam extrafacultistis esset annuendum, quod quidem hactenus nunquam factum.
Monui facultatem et praesertim quosdam ex junioribus, ut ratione actus circa D. Collas in resignatione mea facti sit silentium et collusiones a quibusdam tentatae imposterum intermittantur sub comminatione suspensionis aut exclusionis, item ut in votando ordinem ac reverentiam observent.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.649, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.649/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success