Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[27. Februar 1713] Excellentissimi, illustrissimi magnifici spectabiles domini domini Accusamus gratissimas litteras nona hujus delabentis mensis Februarii ad nos rursus exaratas, quibus stipendii aliorumque [fol. 286v] emolumentorum rationum pro exmittendo ad easdem praetitulatas dominationes vestras medico genuine exponere ac benevoli simul in nos affectus ac fiduciae testimonium praebere denuo voluerunt. Haec ipsa nobiscum agendi confidentia et humanitas nostram pariter auxit sollicitudinem, ut de tali viro ex gremio nostro huic inclyto collegio prospiceremus, qui et in arte medica singulariter expertus et eidem simul acceptus esse possit. Judicavimus proinde talem fore D. D. Gundaccarum Romualdum de Niccoletti, cujus in epidemicis singulariter morbis experientia nobis longo usu innotescit et quod nec praetitulatis dominationibus vestris displiceat ex pluribus relationibus gratanter intelleximus et in supposito hoc nostro per serenissimum et eminentissimum dominum cardinalem sacri regni Hungariae primatem,48 cui ego decanus rem hanc debita veneratione exposui, ultro confirmiati sumus, quare praefatum collegam nostrum D. de Nicoletti eo disposuimus, ut relictis hic Viennae suis non mediocribus commodis et incolumitatem inclytae camerae Posoniensis tuendam susceperit ac sua in conservanda sanitate tam emeritorum de re publica nostra virorum indefessa opera solide assistat, assecuravimus eum simul non tantum de praescriptis ad nos subsistentiae suae conditionibus sed singulariter de propenso praetitulatarum dominationum vestrarum favore ab hodierna die resolutionis incipiente certum dimisimus, quem hisce litteris et pleno nostro obsequio ad easdem benevolo comitamu ac ut Deus ter optimus maximus iis longaevam aetatem indulgeat, resque omnes reliquas ex animi sententia cedere elementer sinat, serio cupimus et exspectamus.
Viennae ex congreg. med. facultatis die 27. Februarii 1713.
Excell. illustr. magn. spect. dominationum vestrarum pleno obsequio et veneratione addictissimi Jo. Stephanus Zannutti p. t. decanus et fac. med. [fol. 287r]
Hisce nostris littoris a D. Nicoletti vicepraesidi ac camerae Posoniensi praesentatis laeto animo D. Nicoletti pro ordinario civitatis loimico susceperunt, putantes ac ruditer sentientes intra unam vel alteram septimanam vel forsan diem luem hinc inde populariter inibi grassantem illum exterminaturum, quod cum intra tam brevissimum tempus non succederet, eundem D. Nicoletti una cum assistentibus infectorum in lazaretho jacentium (subdole et barbarico plane modo subornatis foeminis iisque ad assultum lazarethi concitatis) tam brutaliter aggressi sunt supranominati Hungari Posonienses, ut parum abfuerit, nisi fuga praecipiti se salvasset, quin fustibus ac frameis insecutus vitam amisisset. Dirutis porro tum externis tum internis lazarethi repagulis tum sanos tu in etiam infectos abreptis quibuscunquc ac depraedatis mobilibus omnes et singulos fugarunt. Et hic fuit tantorum compromissorum a dicta camera. Posoniensi scripto ut in litteris illius patet exaratorum exitus ac finis, quem nec a Turcis aliisque barbaris nationibus exspecturo potuissemus. [fol. 287v]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.676, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.7.676/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success