Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[18. Februar 1682] V. congregatio 18. Februarii. Supplicarunt 3 doctores nempe Hubertus van der Heyden, Joannes Theodorus ab Elburgh et Joannes Stephanus Bononia de Capistrariis pro assignatione aphor. Primus accepit aphor. 25 sect. II, secundus aphor. 29 sect. II, tertius aphor. 15 sect. I.
Supplicarunt illi 3 dom. doctoros, qui suas repetitiones jam peregerunt, nempe D. Joannes Michael Romer, Joannes Franciscus Deimbl et Joannes [fol. 31r] Achatius pro sessione.
Annuit facultas, D. Romer vero, quia absens tunc fuit, reservata est sessio.
Dom. nuperrime promoti, nempe D. Philippus Pfon, Adamus Friedericus Kreiner et Antonium Martinus van Dran rogarunt pro sessione, etiam praecedentia ante illos tres, qui repetierunt, quae petitio ratione praecedentiae ipsis denegata fuit.
Supplicavit quidam med. stud. Josephus Ignatius Muschl phil. mag. pro stipendio Bitneriano.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.92, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.92/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success