Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.7 AFM 1677-1709
[6. März 1682] 6. Martii in consistorio accusatus a pedello D. Romer, quod jura repetentibus hactenus non consueta eidem non persolverit. Respondit D. Romer, quod theses pro repetitione scriptas ad omnes et singulos facultatis doctores deportare recusavit, adeoque recusans hoc onus etiam commodo ex causa hujus oneris consueto carere debuerit. Facta igitur in consistorio decisio tunc, pedello 6 flor. a quolibet repetente esse persolvendos, quando et theses illorum scriptas pro censura et tandem etiam impressas ad singulos doctores circumferret. Quod si vero recusato primo labore posteriorem tantum subiverit non plus quam imper. i. e. florenum cum dimidio ipsi esse persolvendum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.7.96, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.7.96/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success