Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[2. März 1724]
Congregatio 6ta habita 2. Martij [1724]
Praesentibus P: M: et Exc: DD: Ruck, Widman, Mannagetta, Pensa, Maderer, Wallich, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Deimbl, Braun, Bucamps, Sylverius, Weber, Dam, Chrisman, Anderler, Czeppl, Vogl, H”ltl.
1: Johannes Josephus Glaser Medicinae studiosus anta aliquot possit se insinuare circa autumnum, servando tamen statuta
2: Senior et Collegium pharmaceuticum sollicitant visitationem materialistarum, conclusum: fiat.
3: Eva Christina K„uflin supplicat pro inscriptione ad Mariam AntoniamDuslin, licet nondum sit ex numero Seniorum, conclusum: Stantibus statutisnon posse fieri.
4: Barbara Pergerin adiutrix apud Susannam Eisenreichin supplicat pro examine, et cum a tempore inscriptionis tres adhuc deficiant menses, conclusum: ut expectet, ultimo tamen mensem posse consonari.
5: Instat Philippus Jacobus Weygand Fraco Herbipolensis, et supplicat Franciscus Petrus de zechner Coloniensis pro stipendio Stumpfiano, conclusum: DD: Superintendentibus pro parere.
6. Maria Antonia Duslin obstetrix supplicat contra Susannam Eisenreichin, in puncta iniuria verbalis; conclusum: non esse nostri fori.
7: Exc: D: Johannes Antonius Franciscus Deimbl Collega noster conqueritur contra omnes examinatos chyrurgos, balneatores et obstetrices in leopoldina de illicita praxi, conclusum: ut ad proximum congregationem omnes per pedello curet vocari.
8. Johannes Paulus Landwehr balneator in Lerchenfeld sollicitat examen, conclusum: uti cum civicis de praesentatione conveniat.
9: Johannes Michael Braun balneator ad B: V: Auxiliatricem similiter sollicitat eamen, conclusum: ut pius in hac ipsius causa emanatum Excelsi Regiminis sententiam afferat.
10: Anna Maria Haasin quondam ancilla p:m: Venerabilis Domini Senioris Kremer repetit supplicam pro stipendio Emericano nuptiali; decisum: DD: Superintendentibus pro parere.
11: Exc: D: Josephus de Bucamps Collega noster supplicans Venerabili Consistorio pro professura publica etraordinaria Anatomicae remissus est pro parere, proin ipso discedente conclusum: informatione secundum nuperum conclusum esse dandam, cui venerabile Consistorium assentiebatur.
12: Ec: D: Franciscus Ernestus Princkman acatholicus Helmstadij in medicinae Doctorem promotus supplicat intuitu professionis catholicae fidei, physicatum quendam, interim vero adiutam sed repulsam passus est. [fol.461r]
13: Exc. D: Johannes Baptista Leopoldus Braband collega noster denuo supplicat pro adiuta sed cum modo sit in infirmaria FF: Misericordiae, nihil resolutum
14: Coetus fabrorum Soproniensium supplicat pro iudicio Medico legali in causa: cum quidam ipsorium 4ta Maji 1723 cum sua consorte, antea vidua copulatus, , ex ea 47ta Novembris eiusdem anni acceperit duas proles masculas; quaeritur: an hos proles sint sex mensium, et qua tales possint esse legitimi et vitales? Conclusum: cum casus non sit exquisite Medicinae descriptus, Exc: D: Hartung collega noster physicus Sopronij autem, ut refertur, mox a partu proles viderit, litteras ad eundem esse expediendaspro genuina informatione, et ut actores de obstetrice iuratam afferant attestationem sub fide Notarij; verum diffidentes cusae suae cessarunt ab actione in foro Medico
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.101, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.101/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success