Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[20. März 1724]
Congregatio 8va privata habita 20 Martij [1724]
Praesentibus Exc: DD: Ruck, Maderer, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Paminger, Weber, Pl”ckner, Czeppl, Vogl, H”ltl.
1: Venit pro informatione Facultatis supplica apud Venerabile Consistorio Universitatis facta a D: Johanne Gerhardo Goffinet quondam Cubiculario Augustissimae Regnantis contra Exc: DD: Rauch, Paminger, Weber Medicinae Doctores, ob datum contra ipsius personam consilium medicum, ipso non viso, circa contagium venereum, quod consilium iam 24 Maij 1720# datum D: supplicans petit, ut cassetur audita proin Exc: [fol.461v] DD: Accusatorum relatione, Venerabili Consistorio rescriptum est: sapius fiericonsilia non viso patiente, dummodo secundum regulas medicas casus descriptas sit, et posse hoc consilium ante 4 annos, et quidem conditionate datum, cum elapsi anni oculari inspectione D: Actoris cimbinari, caeterum# quod ab ordinario K”nige historiam morbi tunc temporis describente, et testimoniua chyrurgica producente debeat peti satisfactio, mediante consilio Bellico, quia modo temesvarini physicus est.
2: Josephus Riedling balneator in Liechtenthal una cum tribus alijs suburbanis balneatoribus Sc: Josepho Weinzierl, Johanne Michaele Helmschrodt, et Tobia Weber refert casum in Liechtenthal factum, ubi foemina 7. Mensibus gravida, nimia haemorrhagia uteri correpta ab obstetricibus Wimmerin et Kurzweilin deserta fuerit, et quod maritus obstetricis Wimmerin Caesareus Spiculator secuerit venam, qua secta in abortu misera perijt; et quod haec Wimmerin duxerit infunctae maritum ad franciscum Gollinger quondam pharmacopolam Claustroneoburgensem, (qui modo in Liechtenthal agit caseovendulum) pro medicinis, qui et mixturam fecit; conclusum hunc casum proxime esse exacte perpendendum.
3: Anna Maria Prucknerin adjutrix sollicitat inscribi, cum Krugacherin allegata Magistra dicatur infirma, hinc rogaret inscribi ad obstetricem Prozin, sed negativam nacta et sententiam, cum Prozin propriam filiam in disciplina habeat.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.103, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.103/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success