useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.8.110
Signature: 1.8.110
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Juni 1724
Sitzung vom 28. Juni 1724  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725

    x

    [28. Juni 1724]

    Congregatio 15ta privata habita 28 Junij [1724]

    Praesentibus P: M: Sp: et Exc: DD: Lebzelter, Ruck, Mannagetta, Maderer, Freundt, Rauch, Guarin, Deimbl, Pl”ckner.

    1: Petrus Josephus Birons Medicinae Studiosus supplicat pro stipendio Stumpfiano, decisum: DD: superintendentibus pro parere.

    2: Gothardus Egerer balneatori tergiversanti nuperam mulctam deponere, conclusum est, decretum esse mittendum, hanc tamen evitavit causa ad alteriores instantias perducta.

    3: Johannes Carl Stockerovij illicite practicans et ad hodiernam diem citatus se scrioto excusat ob absentiam sui advocati, et rogat aliam commissionem, conclusum. ut in die 20 julij sub carta et irremissibili mulctae poenariae executione citetur.

    4: Anna Maria Strlin (quam Exc: D: Suttner apud se per 9.annos servijsse tastatur) supplicat pro stipendio nuptiali, conclusum: DD: Superintendentibus emericanis pro parere.

    5: Johannes michael R„ckinger# contra Sebastianum Pixner Corneoburgensi practicantem instat, conclusum: ut supplicans instet apud Excelsum Regimen, et quod Facultas velit assistere.

    6: Erhardus Sellmayr Corarius iterato defert Georgium Franck et uxorem, quod ad nupera iussa quaedam ipsi extradiderint sed non omnia, conclusum: proxime adhuc semel esse citandos et ad restitutionem adigendos.

    7: Johannes Isaak Baneator in Leopoldina delata ab Exc. D. Deimbl collega nostro, cum hodie non comparuerit, licet citatus, sub mulcta citetur.

    8: Exc. D: Johannes Franciscus Liendl Medicinae Doctor Clagenfurto mittit litteras, rogans pro testimonijs hic peractorum studiosorum Medicorum, quibus quidem testimonijs pro gradu Pativij collato provisus erat, cum vero gratis promotus erat, testimonia DD: Professorum ibi detenta fuerunt, quare ob horum defectum ipsi praxis Medica inhibetur Clagenfurti, conclusum: ad datam oretenus a DD: Professoribus relationem eidem favorabile testimonium posse extradi; quod et factum

    9. Theresia Preitingerin antea laborin hic examinata obstetrix pro Neostadio, quae ibi persequitur, rogat attestationem et recommendationem ad magistratum Neostadij, quod sit legitime examinata, et sana mentis, votoquepotita est.

    10. Ad oretenus datam favorabilem relationem P: D: Superintendentis Bttneriani Gregorio Dolz Medicinae studioso ex ea fundatione collati sunt 25 floreni

    11: Maria Eva Christina K„uffin nata Parthin, quae nuper aquisivit litentiam inscriptionis ad Annam Mariam Eckerin, conquerit, quod haec aliam teneat, nec ipsam docere velit, conclusum: ad proximum ambas esse citandas.

    12: Leonardus Wolf et Johannes Georgius Mozi ambo balneatores Claustroneoburgenses conquerentur [fol.464v] contra M: Aetingerin# viduam Mercatoris, quae ibi medicastram agit, conclusum: ad proximam congregationem ambas has partes esse citandas.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.