Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[4. September 1724]
Congregatio 18va habita 4 Septembris [1724]
Praesentibus P: M: Sp: et Exc: Lebzelter, Habersack, Wallich, Mller, Freundt, [fol.465v] Guarin, Focky, Deimbl, Paminger, Bucamps, sylverius, Weber, Pl”ckner, Anderler, Czeppl, Vogl, H”ltl, Scholz, Schwndiman.
1: DD: Superintendentes emericani dant informationem, quod supplicanti Medicinae studioso Johanni Josepho Glaser non possit conferri stipendio, cum nulla DD: Professorum testimonia adducat, proin eo usque repulsam passus est.# In simili respectu Anna Maria Strlin, quae apud Exc: D: Suttner servierat, cum non adsit testimonium copulationis pro maria Elisabetha lacknerin pedelli seniculi filia vero dant favorabilem informationem, quae apud p:m: Magn: D: Deimbl serviebat, et hinc potita est annuo 30 florenorum stipendio
2: Gregorius Dolz, Franciscus Josephus Sirowsky, et Josephus Philippus Salomon omnes tres Medicinae studiosi supplicantes pro stipendio emericano, remissi sunt ad DD: Superintendentes pro parere.
3: Venit a Venerabili Consistorio collegij pharmaceutici contra typographum Schilger porrecta supplica pro informatione, quae etiam in favorem collegij pharmaceutici data est.
4: Supplicat Maria Helena Rhlin pro examine obstetricali, licet primo per duos annos sit in disciplina, conclusum: ut debitos annos expleat, et dein memmoriale faciat adFacultatem et non ad Universitatem.
5: Nuper mulctatus balneator Johannes Isaak in leopoldina supplicat pro remissione mulctae 6.Imperialium, tulit negativam, et quidem, ut intra triduum solvat, secus eum duplo mulctandum.
6: Barbara Mllerin inscripta adiutrix rogat, ut post mortem magistra Pirckhertin possit ad aliam inscribi; conclusum: si habet magistram ex Senioribus, fiat, secus sibi provideat.
7: Franciscus josephus Frid et johannes Georgius reisenstein ambo Medicinae studiosi conquerunt contra Exc: D: Rauch, quod eorum theses tam diu detineat sine subscriptione, in eadem materia Philippus Jacobus Weygand querulat contra Exc:
D: Guarin, cum vero Exc: D: Rauch abfuerit, conclusum. videndum esse, ut sine strepitu negotium componatur; Exc: D: Guarin vero retulit, se iure merito facere, cum ipsius receptiones correxerit, ipsumque hinc inde diffamaverit, hinc conclusum, si convictus fuerit Weygand, omnem Exc: D: Guarin satisfactionem esse exhibendam
8: Theresia Breitingerin antea laborin pauper obstetrix Neostadiensis supplicat iterato cum ad nuperas litteras compassus nihil respondeat magistratus ibidem, velit ei Inclyta Facultas dare recommenditias ad Excelsum Regimen, et annuit Facultas
9: Venit denuo decretum a Venerabili Consistorio, ut demus scriptam resolutionem circa dandam pecuniam pro aedilibus domus Universitatis, conclusum: responsum esse dandum, quod in conformitate decreti Regiminis velimus contribuere, dummodo rationes et mediantibus ijs restantem summam sciamus, id quod mox relatum est, uti penes decretum videre est in actis huius anni.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.113, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.113/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success