Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[31. Oktober 1724]
Congregatio 21ma privata habita 31 Octobris [1724]
Praesentibus P: M: Sp: et Exc: DD: Lebzelter, Loigg, Maderer, Mller, Freundt, [fol.467v] Rauch, Guarin, Focky, Pfundtheller, Kramer.
1: Exc. D: Maximilianus Antonius Frid et Paulus Michael Zwenhoff nuper repetentes expleto trimestri, praestito iuramento et deposito aureo, capiebant sessionem sibi nuper reservatum.
2: Johannes Andreas Furlani Medicinae studiosus supplicat pro stipendio emericano, decisum: DD: Superintendentibus pro parere.
3: Obstetrix Maria Appolonia Schrerin in via regia supplicat, cum ipsius discipula discesserit, liceret sibi aliam assumere, et ad inscribendum praesentare, conclusum, fiat haec gratia, sed ut prior delatus.
4: Maria Eva Christina K„uflin, nata Parthin adiutrix, quae nuper accepit resolutionem, ut sibi de alia magistra provideat, rogat inscribi ad <Catharinam Wlfin, et voto potita est
5: Carolus Pisani, et Franciscus Josephus Frid Medicinae studiosi peracta disputatione rogant examen pro Baccalaureatu, et ad id admissi sunt, quod dein tali laude sustinerunt, ut dubium fuerit, cui eorum praetensa praecedentia competat, igitur sorte rem definierunt, et cecidit sors super Franc: Jos: Frid
6: Johannes Isaak balneator in Leopoldina ad nuperum decretum missum deposuit mulctam in principio dictatam 6 Imoerialium, et licet comminatio facta fuerit de duplo#, attamen Facultas aquievit.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.116, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.116/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success