Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[27. August 1721]
Congregatio doudecima 27 Augusti [1721]
Praesentibus Perill: Mag: Spect: et Exc: DD: Rectore Focky, Haller, Faber, Kremer, Suttner sen: Mannabach, Widmann, Caraffa, Wallich, Muller, Freundt, Guarin, Focky jun: Kerner, Deimbl, Jans, Paminger, Braun, Dolles, Sylverius, Weber, Myeting, Balsand, Ruttgers, Pock jun:
1o Proponebatur, quod toto tempore, quo laboramus in extirpatione agyratorum, et illicite practicantium, semper a suburbanis obijciatur, ipsos in tali passu nullum habere solatium, cum nullas medicorum in suburbijs plerisque habitet et sumptus majores cum curru facere pauci possent, utrum ergo Facultati Inclyta non placeret, ut inter se quidam ex practicis se determinarent, qui statae horae similibus suburbanis consilia impertirentes essentque amannensibus, praesertim neo promovendis provisi, qui in casu necessitstis aegros ipsios inviserent: placuit plurimis haec intentio, et varij etiam se obtulerunt, manente tamen libertate, ita ut inde obligatio non inducatur.
2o Nuperam quaerelam renovat Dominus~ Medicus Hornensis, Werner, contra Pharmacopaeum ibidem deditusque Facultas priorem resolutionem, et ob illicitam praxim sub multa citavit pharmacopaeum.
3o Maria Appolonia Schrerin obstetrix denuo supplicat, pro tenenda adjutrix, et cum testimonijs provisa sit, annuit Facultas, ut hanc gratia fiat sed sine consequentia.
4o Paulus Ris balneator in Speisendorff supplicat pro moratorio, et intendit conservare neo exstructum balneum contra protestationem vicinorum, per conclusum interdictum est balneo et praxi ejusdem, quousque Dominus fundi jurisdictionem balnei docuerit
5o Domini pro suprema laurea candidati supplicant peractis disputationibus praesentationem, quibus ab praeclare data specimina Inclyta Facultas annuit; quare
Prima Septembris apud Reverendissimum et Amplissimum Dominum#
Cancellarium erat praesentando, et cum Reverendissimus et Amplissimus D: Cancellarius in actu ipsemet licentiam impertiri velit constitutus sum ab eodem pro examinibus in Pro – Cancellarium [fol.433r]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.12, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.8.12/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success