Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[27. April 1722]
27 Aprilis Examinatus est Balthasar Antonius St„z ex Neukirchen am Sandt in palatinatu oriundus occulista, litho - et herniotomus a Perill: Magn: Spect: et Exc: DD: Preyser, Bl”mer, Loigg, et Freundt, a quibus etiam admissus cum admonitione, quod non nisi in mundinis binis majoribus hic practicare liceat................................solvit jura...3Fl
--------------------
Summa........33Fl
Contigit hoc anno casus in facultate Medica ab anno 1701 non practicatus, ubi 29 Novembris ante resignationem suam Perill: ac Magn: Dominus Wolfgangus Bl”ckner mortuus est, quo facto illius temporis Senior Perill: ac Magn: Dominus jacobus Stumpf S:C:M: consiliarius et archiater conventu inductu Perillustrem ac magn: Dominum ex rectorem de Stockhamern in Decanum promulgavit; similis modo ludebatus tragoedia; Perillustris namque Magn: ac Spect: Dominus Jacobus Ignatius Nobilis de Focky Inclytae Facultatis pro tempore decanus, postquam 24 jan: huius anni paralysi corriperetur, inde tamen aliquatenus se recollegisset, ita ut in varijs a se institutis examinibus denuo praesidem ageret, tandem 19na Maij ex subsequa post contumaciores alvi obstructiones gangraena vivere desijt; cum vero terminus semestralis [fol.442v] ab electione Decanali incidisset in quintam Junij, hinc eo nondum expleto, vi Statutorum acephalam Facultatem, peracto funere (quod rector et Decani# nigeris epomidibus mox a tumba comitabantus) per consuetas Pedelli schedas# venerabilis D: Senior p:t: Adamus Fridericus Kremer Professor theoriae publicus et primarius, et Aularum Caesarearum Physicus ad domum universitatis in 23 Maij ad electionem novi Domini Decani Spectabilis convocavit. Strepitus quidem interciderat a quibusdam hanc convocandi authorjtatem Domino e# Decano adjudicantibus, at Statuta elapsa congregatione scilicet 12 Januarii rursus omnibus praeslecta venerabilem Dominuorum seniorem in Jure manutenebant intererant ergo haec congregationi sub praesidio venerabilis Domini senioris Kremer sequentes Perill: Magn: Spect: et Exc:dd: Garelli jun: Lebzelter, Haan, Ritter, Suttner, Loigg, Zebriach, Pock, Habersack, Mannabach, Widman, Mannagetta, Pensa, Maderer, Wallich, Caraffa, mller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky, Hulin jun: Kerner, Deimbl, Paminger, Bucamps, Dolles, Sylverius, weber, Myeting, balsand, Rutgers, Chrisman, Pl”ckner, Anderlehr, Saltzgeber, Czeppel, et Vogl, qui omnes proposita a venerabilis Domino Senoire condolentia ob mortem Spect: Domini: Decani in novum decanum pro residuo huius anni absente Domino exdecano, cui per vota hic honos alias fors collatus fuisset, unanimibus votis elegerunt me Joannem Philippum Ritter S:C:M: venationum aulicarum physicum. Peracta electione mox a dextris venerabilis Domini Senioris locum occupavi, et proponebantur litterae compassus de Magistratu civico circa examinandam quandam melancholia hypochondriaca laborantem viduam cumque Exc: Domini Guarin et Sylverius hanc patriotissam suam iam antea tractassent, adjunctus ijdem est Exc: D: Pensa, ut ad has litteras, factae prius in patientem inquisitione, consuetam concipiant responsionem, ac mihi extradant, quod et ab ijsdem praestitum, dum eadem sanamentis, sed non adeo perspecti genij, ad tricas area haereditatis negotiae enotandas esse, deprehensa fuit, quod postea Inclyto magistratui rescripsi.Fuit mox finita congregatione haec electio Reverendissimo Perill: ac Magn: Domino Rectori per Dominos Conissarios Freundt et Guarin significata, praecipue cum altera die in festo Pentecostes mihi in epomide comparendum jam esset, qui Rector Magn: reposuit: sibi hanc electionem secundum Inclytae facultatis Statua factam, una cum mea persona perquam gratam et acceptam esse.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.36, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.36/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success