Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.8 AFM 1710-1725
[13. Juni 1722]
Congregatio Tertia privata 13 Junij [1722]
Praesentibus Perill: Magn: Spect: et Exc:DD: Lebzelter, Loigg, Widman et Freundt
1mo Supplicat Paulus Schneider balneator in Gns, ut inquiramus in curam ab ipso cuiduam nobili foeminae in hungaria exhibitam, et cum casus, et cura corresponderint, balneator autem persequatur, datum est ei desuper testimonium non denominando morbum, sed simul commonefactus est, ut posthac absque praescitu medici similem curam non ordiatur.
2do Magistratus Aspangensis nomine sui concivis et balneatoris conqueritur, quod in Edlitz sub D: Comite Perger Stationem fuerit quidam chyrurgus castrensis, in praejudicium primi, decisum: Domino Comiti hoc negatium scripto esse intimandum, sed cum acta Illustrissimus# Comes Vienna esset, oretenus propsui, qui etiam promisit se illum velle abigere
3tio Balneator Eichamer ob adhibitam salivationis curam mulctatus est octo florenis, cujus medietas Facultati manet 4Fl.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 6, Leopold Senfelder, 1912
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.8.39, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.8.39/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success