Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1721-1744
[9. Jänner 1721]
Die 9na Januarij [1721] habita congregatio plenaria praesentibus Perill. M. et Exc. DD. Focky rectore, Garelli jun., Lebzeltern, Faber, Loigg, Ruck, Pock, Mannabach, Mannagetta, Pensa, Caraffa, Suttner jun., Müller, Freundt, Rauch, Guarin, Focky jun., Kerner, Deimbl, Paminger, Jans, Braun, Dolles, Sylverius, Weber, Dam, Angerer, Myeting, Bassand, Pock jun. [fol.2v]
Supplicat inclytae facultati D. Boda S.C.M. personae chyrurgus pro determinatione sostri, eo quod D. Zanutti p.m. calculum extraxerit et licet defunctus patiens centum aureos promiserit, tamen modo secuta morte, ipso insonte, RR. PP. Barnabitae ut representativi haeredes, non nisi sex aureos offerunt. Conclusum ut ad minimum 12 aureos dent.
Dein lecta sunt inclytae facultatis medicae statuta, ubi notatum: Studiosos in principio studij debere monstrare litteras testes honestae nativitatis et absoluti studij philosophici, ne frustra ad gradus aspirent, et obstetricum adiutices debere inscriptionem libello supplici petere, quem libellum decretatum etiam in supplica pro examine oportet addere, ut statim anni disciplinae sciantur
Supplicat D. Dr. Murneck p.m. vidua pro adiuta suae miseriae et cum elapsis annis duobus aliquid obtinuerit, decisum: Zum überfluß solle vor diß und zwar letzte mahl 20 fl verwilliget werden.
Sollicitat Juliana Kurzweilin adiutrix apud Annam Mariam Kunstin examen et sic militantibus pro ipsa motivis, conclusum: Fiat haec gratia
Solicitat D. Rutgers sessionem, at cum liber juramentorum deesset, sessio in proximum dilata est. [fol.3r]
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.1, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.9.1/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success