Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.9 AFM 1741-1744
[9. März 1744]
Congregatio plenaria 9. Martij praesentibus Sp. Cl. et Exc. DD. Freund, Rauch sen., Quarin, Paminger, Scholz, Andeler, Czeppel, Vogl, Scholz#, Mazella, Mack, Kessler, Serdagna, Proski, Hirsch, Diettman, Steindl, Hentschl, Knoblach, Plencius, Freund jun., Sabiz, Paesmayr, Marheer, Juschiz, Ruck, Haberman, Gamnig, Mayr, Pacher.
1. Cum nupere ad decretum aulicum pro steura industriali 3000 Fl. expetens et dein a commissione aulica ad 2000 Fl. restrictam et ex offo dictatam summam facultas annuerit persolvere, haec persolutio autem nedum in actum deducta fuerit, venit novum decretum aulicum admonens ambas facultates, ut eodem has duas summas quantocius ad aerarium militare deponant, de reliquo ratione a prioribus annis restantiae respective proventum et turcia# steura 24 300 Fl. terminus ad summum usque Paschalia festa deponendi sub comminatione inhibendae advocatio et praxeos medicae praefixus fuit, et conclusum uti in nupera congregatione iam factum fuit, ut haec persolutio modo iam dicto in actum deducatur,# ratione restantiae vero per aliquam deductionem cum facultate juridica augustissima regina huius persolutionis impossibilitas remonstretur.
fol.265v
2. Postquam varia in urbe obstetrices conquestae fuerunt contra foeminam quendam cuiusdam aurigae Annam Mariam Pringerin eo quod suspectas saepius puellas et alias foeminas in domocilium suum admittat, ibidemque eas parturientes illicite inserviat, proles sub alio nomine cuiusdam obstetricis examinatae ad baptismum ferat, hinc pedello iniunctum fuit, ut invigilet huic foemina, ubi etiam dein detectum fuit, quod eo ipso tempore foeminam in puerperio apud se habeat, cuius infans nesciebatur, hinc incarcerata etz in inquisitionem deducta est, ubi #assa fuit, prolem hanc in aliam domum depositam fuisse, qui infans vero altera die mortuus est, quod cum omnia exploratis hominibus illius domus inventa fuerit, per aliquot dies carceribus punita, et dein praestita sponsione se imposterum hoc non perpetraturam esse, severissima admonitione dimmissa est.
3. Adamus Trautweiller, medicinae doctor, supplicat pro admissione ad repetitionis actum et remissus est ad aulam.
4. Joannes Kbler, examinatus oculista, postquam apud aulam supplucasset pro confirmatione sui privilegij aulici remissus est pro informatione et parere ad facultatem medicam, quae ipsi data fuit in conformitate litterarum praestiti sui examinis.
- unpublizierte Edition, Sonia Horn
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.9.1000, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.9.1000/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success